- NOVI
- NOVIapud Romanos, dicti sunt, qui suas tantum Imagines haberent, h. e. quorum Maiores nullos Magistratus Curules, ipsi autem gefsissent: Adeoque Nobilibus, quibus veteres undique cerae atria exornârunt, ut loquitur Iuvenalis Sat. 8. v. 19. inferiores, supra taneu tertium civium ordinem, Ignobilium nempe, quorum neque Maiores, neque ipsi Magistratus Curules gesserant, fuêre. Itaque Ius Imaginum, seu quod idem est, Ius Nobilitatis nemini concedebatur, nisi qui Magistratus Curules, Aedilitatem, Praeturam, Censuram, vel Consulatum, obiisset. Expressi autem cerâ vultus disponebantur armariis, in atriis domorum, vel etiam publico conspectui expositi stabant, cum armis, quae, dum viverent, ferebant, spoliisque, quae hostibus abstulerant. Inde deprompti, festis diebus, pulchre exornabantur sertis floribusque, atque in pompa deferebantur: contra omnis generis ornatu spoliati in funere stabant, vel etiam Gentilitia funera, quibus totus familiae eius populus interesse tenebatur, comitabantur. Istiusmodi Novus homo cicero fuit, ut ex Sallustio, qui ipsum, Novum et reptitium civem, ex invidia alicubi vocat, colligitur: Sed Marius pro Cicerone respondeat, cui quum idem exprobratum esset ab aemulo Nobili, in me familia incipit, regessit, in te desinit. Namque, ut Iuvenalis verba, quae supra tetigimus, habent,Tota licet veteres exornent undique ceraeAtria, Nobilitas sola est atque unica virtus.Ex se natos, homines Novos apposite Tacitus vocat. l. 3. Annal. c. 55. Vide sigonium de Iure Rom. l. 2. c. 22. Alexandr. ab Alexandro Genial. Dier. l. 5. c. 24. Bart. Lat. in Verrinam 7. Plin. l. 25. c. 1. et l. 35. c. 2. Ioh. Rosinum Antiqq. Rom. l. 1. c. 19. ut et supra, in voce Nobiles.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.